monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 2
Certe si sunt meliora quae poscimus, non est impudens desiderium. Si cunctae Scripturarum voces nostrae sententiae congruunt, non facimus audacter, ad ea te provocantes, ad quae tu nos saepissime cohortata es. Prima vox Dei ad Abraham: 'Exi, inquit, de terra tua, et de cognatione tua, et vade in terram quam monstravero tibi' . Iubetur Patriarchae, ad quem primum de Christo facta est repromissio, ut relinquat Chaldaeos, relinquat confusionis urbem, et Rooboth; id est , latitudines eius: relinquat campum Sennaar, in quo superbiae usque ad coelum erecta turris est: et post fluctus istius saeculi, post flumina, super quae sederunt sancti, et fleverunt cum recordarentur Sion, post gravem gurgitem Chobar, de quo Ezechiel capillo verticis sublevatus, Ierusalem usque transfertur; ut habitet terram repromissionis, quae non rigatur ut Aegyptus de deorsum, sed de sursum: nec facit olera languentium cibos; sed temporaneum et serotinum de coelo exspectat imbrem. Haec terra montuosa, et in sublimi sita: quantum a deliciis saeculi vacat, tantum maiores habet delicias spiritus. Denique et Maria mater Domini, postquam ad eam Angeli est facta promissio, et uterum suum intellexit esse domum filii Dei, derelictis campestribus ad montana perrexit. De hac urbe, allophylo quondam hoste superato, et diabolicae percussa frontis audacia, postquam ille in faciem corruit, exultantium animarum turba processit: et concinens chorus decem millium, David nostri victoriam praedicavit. In hac Angelus gladium tenens, et totam impietatis devastans urbem, in Ornam Iebusaeorum regis area templum Domini designavit: iam tunc significans Ecclesiam Christi, non in Israel, sed in gentibus consurgentem. Recurre ad Genesim, et Melchisedech regem Salem huius principem invenies civitatis: qui iam tunc in typo Christi panem et vinum obtulit, et mysterium Christianum in Salvatoris sanguine et corpore dedicavit.